monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3 > sectio 36 > 31 > sectio 18 > 6 > sectio 28 > sectio 7 > sectio 25 > 5 > sectio 31 > sectio 165 > 33 > sectio 178 > 13 > sectio 52 > 37 > CAPUT XX. > 43 > sectio 70 > sectio 148 > sectio 27 > bnf7296.30 > sectio 47 > sectio 141 > sectio 24 > sectio 3 > 7 > sectio 28 > CAPUT XVI. > sectio 72 > sectio 36 > 9 > 5 > 12 > 22 > CAPUT XXX. > 31 > 39 > 32 > sectio 46 > 8 > 18
Cassianus, Collationes, 3, 23, XVII. Quod sancti omnes veraciter immundos se et peccatores esse confessi sunt. <<<     >>> XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere.

CAPUT XVIII. Etiam iustos et sanctos sine peccato non esse. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Frustra ergo manifestissimae veritati spinosae obiectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistis: Si nemo sine peccato, nullus est sanctus; et si nemo sanctus, nullus ergo salvabitur. Hoc enim prophetae testimonio potest nodus huius quaestionis absolvi. Ecce, inquit, tu iratus es, et nos peccavimus (Isaiae LXIV), id est, cum elatione nostri cordis vel negligentia adversatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos vorago absorbuit peccatorum; velut si quis splendidissimo solis diceret elemento, Ecce tu occubuisti, et nos illico tenebrosa contexit obscuritas. Et tamen hic cum sanctus peccasse se dicat, et non solum peccasse, sed etiam in ipsis semper permansisse peccatis, non desperat penitus de salute, sed subiicit: In ipsis fuimus semper et salvabimur. Hanc ego sententiam, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, illi Apostolicae comparabo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Rursum id quod propheta subiungit, In ipsis fuimus semper et salvabimur, consequentibus Apostoli congruit verbis, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
2 Similiter etiam illud eiusdem prophetae: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI), videtur supra dictos sapere sermones, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Itemque quod sequitur in propheta, Et ecce volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius carbunculus sive calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce hoc tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur (Ibid.); tale est ut Pauli videatur ore prolatum, qui ait, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Videtis ergo quemadmodum omnes sancti non tam ex persona populi quam ex sua, et peccatores se veraciter fateantur, et tamen nequaquam de sua salute desperent, sed iustificationis plenitudinem, quam pro conditione fragilitatis humanae consequi se posse diffidunt, de gratia Domini et miseratione praesumunt.